Canticum Canticorum*

Caput 2: Versus 16

Dilectus meus mihi.Tali affatui dilecti, mox amica columbini cordis simplicitate respondet, et injuncto officio se obedituram promittit; quasi dicat, non solum hortatur, sed etiam adjuvat.Dilectus meus mihi.Sincero amore mihi copulatur, etego illi.Vel,dilectustalem exhortationemmihifacit, etego illifaciem et vocem ostendo. Vel,dilectus meus mihi,non alteri cuilibet, scilicet, gratiam praestabit et fructum rependet; etego ei,non alteri cuiquam, non in alia turba hominum, sed integra obedientia et devotione conglutinabor. Cunctis his sensibus apte convenit quod sequitur:Qui pascitur inter lilia.Pascitur in nobis, quia corpus illius sumus et membra de membro; pascit nos ipse, qui caput est.Pascitur inter lilia,cum fideles, qui sunt membra ejus, exemplis priorum fidelium in supernorum amore perficiuntur.Lilia.Adustis membris mederi solent: sic sancti, si forte vident corda proximorum aduri flamma vitiorum, refrigerium consolationis et exhortationis adhibent. Quia haec Domini pastio, quae in sanctorum ejus profectibus agitur, usque ad finem saeculi pertingit. Nam ubi ad visionem pervenerint, in quo ultra proficiunt non habebunt, recte subditur:Donec aspiret dies.
(* Traductions européennes)